quarta-feira, dezembro 24, 2008

NATUS EST VOBIS HODIE SALVATOR


Claudio Monteverdi - Vespro Della beata Vergine (1610)

Evangelium secundum Lucam

Quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus

Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos.

4 comentários:

SILÊNCIO CULPADO disse...

Joshua

Venho desejar-te um Feliz Natal e Próspero Ano Novo pleno de alegrias e realizações pessoais.
Mesmo que pareça ironia em tempo de crise exprimir tal desiderato, eu acredito que há sempre uma nesga de céu para ser desfrutado.E algo me diz que o ano 2009 será para ti um ano de viragem.

Abraço

Movimiento Argenlibre disse...

Felices Fiestas y Exitos.

Con todo para el 2009

MS disse...

Doce Natal!

Muita Paz, Fraternidade, Afectos imensos...

Um beijo

Joaquim Alves disse...

Um Santo Natal, amigo Joshua, para ti e todos os teus, na paz e no amor de Deus que se faz um como nós.

Abraço amigo em Cristo Nosso Salvador